monumenta.ch > Hieronymus > sectio 16 > csg42.241 > sectio 1 > bsbClm6224.182 > Psalmi, 38 > sectio 25 > Psalmi, 107 > Psalmi, 49 > cpl1661.78 r > Iosue, 10 > sectio 29 > Psalmi, 14 > sectio 15 > bnf11947.86 r > ad Corinthios I, 8 > 37 > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 4, 106, 19
Trigesimo primo: Nec est in spiritu eius dolus . Pro quo in Graeco vos legisse dicitis, ἐν τῷ στόματι αὐτοῦ, id est, in ore eius; quod solus Symmachus posuit. Alioquin et Septuaginta Interpretes, et Theodotion, et Quinta, et Sexta Editio, et Aquila, et ipsum Hebraicum, in spiritu eius, habet, quod Hebraice dicitur BRUCHO. Sin autem esset, in ore eius, scriberetur, BAFFIO. In eodem Conversus sum in aerumna mea ; in Graeco, mea, non esse suggeritis. Quod ex Hebraico, et de translatione Theodotionis sub asterisco additum est, et in Hebraeo legitur LASADDI.